- OPUS
- I.OPUSpuntis, civitas Locrorum Epicnemidiorum, non procul ab Asopo fluvio. Olim Episcopalis sub Archiepiscopo Atheniensi. Strabo, Plin. l. 4. c. 7. Ptolem. Ovid. Ponticor. l. 1. eleg. 3. v.73.Caede puer factâ Patroclus Opunta reliquit.Hinc Opuntius, ut sinus Opuntius in Aegaeo. Et Opuntii populi Phocensibus Boeotis sinitimi. Ab Opoente quodam Eleo dictam volunt. Dicitur etiam Opois, teste vadianô. Sic Orpheus in Argon. passim Ο᾿πόεις, Ο᾿πόεντος extulit, quae vox vel succulentum, vel foraminosum significat. Baudrando urbs fuit Opuntiorum in Boeotia, 55. mill. pass. a Chalcide in Circium, uti 15. ab ostiis Cephissi fluvii totidemque ab ora Eubaeae. Nic. Lloydius.II.OPUSde agricultura apud Ovid. Ponticor. l. 1. Ep. 4. v. 11.Cernis, ut in duris (et quid bove firmius?) arvis,Fortia taurorum corpora frangat opus.Tibullum l. 1. eleg. 9. v. 8.Et durum terrae rusticus urget opus etc.Unde Βοῦς ἐργάτης, de quo suô locô; et ἐργάτης κάνθων, Lycophroni eleganter dicitur asinus aratoro iunctus. Namque et asinis olim pauperiores ad aratrum usi. Arnob. l. 2. Et asellus et bos ae. que (usu atque assiduitate cogente) discit arare ac molere. Indidem titulus operis Hesiodaei, Ε῎ργα και Η῾μέραι, Opera et Dies, quod de Agricultura scripsit, praeceptis Politicis, Ethicis, Oeconomicis refertissimum, vide Dan. Heinsium Introduct. in illud. InEpitaphio Berthae uxoris Adalberti Marchionis in Italia, apud Ughellum Tom. 1. p. 856.Exulibus miseris mater clarissima mansit,Atque peregrinis semper opus tribuit:vox Eleemosynam, utpote inter opera bona praecipuum, denotat: Unde et Cypriani exstat liber de Opere et Eleemosyna. Vide Car. du Fresne Glossar. Apud quem etiam Opus Dei, Opus Divinum, Opus Dominicum, Opus sacrum, variis Auctoribus pro Officio divino, sacra Liturgia, Opere quod Dee impenditur, sumi consuevisse, legimus. Alias Opus, opificium, labor: Unde Opus Albarium, Intestinum, Tectorium, de quibus vide suis locis, uti de Opereferiarum tempore non faciendo, supra ubi de Feriis item voce Cessatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.